monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8 > 28
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXVII <<<     >>> XXIX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXVIII

1 (Vers. 19.) Et vocavit Iacob nomen loci illius Bethel, et [Et Ulammaus erat nomen, etc. Graeca editio Romana LXX Interpretum legit Οὐλαμλοὺζ. Ulamluz; quod Erasmus in hoc libro retinet. Ms. autem Alexandrinus cum Latinis exemplaribus Hieronymi, Οὐλαμμαῢς, Ulammaus. MARTIAN. ---Ita et mss. nostri cum Martianaeo retinent. Veteres editores ad Romanum τῶν LXX exemplar Ulam Luz, minus quidem corrupte, at nescio quam vere: reliqui enim mss. Graeci codices, mendose, ut libet, diserte tamen vel οὐλαμμαὺς, vel οὐλαμμαοὺς, vel λαμμαοὺς praeferunt. Dixi de hac lectione, deque Hieronymi subnexa interpretatione vocis ulam in prius, multa ad hanc vocem in Locorum libro; eamque verissimam ostendi, dignamque summa Hieronymi eruditione, contra quam Clericus aliique post eum ridicule cavillantur, si ulam pro prius usurpetur, bis in eodem textu vocem prius frustra occurrere. Addo nunc Theodori notam ex mss. penes Montfauconium: Ἰστέον ὅτι οὐαλὰμ τοῦ πρότερον εἶπον οἱ περὶ Ἀκύλαν, καὶ οὐχ ὡς μέρος τοῦ ὀνόματος. Λοὺζα δὲ τὴν πόλιν ῥητῶς μετὰ ταῦτα καλεῖ. Sciendum, Ulam apud Aquilam prius redditum esse, sed non tamquam partem nominis civitatis, illam enim Luza mox diserte appellat.] Ulammaus erat nomen civitatis prius. Ab eo quod supra dixerat: Quam terribilis est locus iste: non est hic nisi domus Dei, et haec porta coeli: nunc loco nomen imponit, et vocat illum BETHEL, id est, domum Dei: qui locus vocabatur ante LUZA quod interpretatur nux, sive amygdalon. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ULAM, nomen esse urbis putant: cum ULAM interpretetur prius. Ordo itaque est lectionis: Et vocavit nomen loci illius Bethel, et prius Luza vocabulum erat civitatis. Antiquae omnes scripturae verbo, ulam, sive ELAM plenae sunt, quod nihil aliud signat, nisi ante, aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes.
Hieronymus HOME

bsb4610.129

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik